REFERENDARIUS

REFERENDARIUS
REFERENDARIUS
Graecobarbar. Ρ῾αιφερενδάριος, idem qui magis Latine Relator dicitur. In palatio Romani Imperii Referendarii dicti sunt, qui supplicum desideria referunt et exponunt, iussionesque Principis Iudicibus insinuant, Novell. 10. 113. 124. Officii formulam luculentam habes apud Cassiodorum, l. 6. c. 17. quâ et nominis ratio intelligitur, scilicet a referendo supplicibus responsa, Principis quasi Relator: Referenti autem, inquit, nonlicet aliquid immutare. In hoc quidem Magistris (apud Anglos) Requestarum non dissimilis, in aliis Cancellario proprior. Horum dignitas inter spectabiles fuit: numerus sub Iustiniano 14. sed is vetuit novos suffici, donec ad octavum usque demortui essent, eumque numerum postea non excedi. Excrevit deinde nihilominus. sed ab Heraclio ad 12. redigitur. Erat et Referendarius secundae pentadis, seu Classis Officialis in magna Eeclesia Constatinopolos cuius officium, ad Imperatorem mitti et ad magnum Principem, Codinus. Erat hic ex ordine Clericali. In aula Regum Francorum, Referendarius ideo dictus est, verba sunt Aimoini, Hist. l. 4. c. 41. quod ad eum universae publicae deferrentur conscriptiones; ipseque eas annulð Regis, sive ab eo sigillô sibi commissô muniret. Sic Beatus Audoenus, qui et Dado dictus est, Dagoberti Regis Referendarius fuit: i. e. Cancellarius, ut in Aimoini margine annotatur. Quae duo diversa munera erant Constantinopoli. Sed et Bignonius refert, quod in diplomatibus primae Francicorum Regum familiae, cum macime Referendarii floruêre, summorum etiam Cancellariorum mentio fiat. Sic ut forte Referendarii tum fuerint, quos supra diximus Magistros Requestarum, seu a libellis supplicum: Et habuerint forsitan proprium sui muneris Sigillum primario cuidam creditum. Sed confunduntur plerumque a recentioribus. Innotuit etiam Referendarii nomen et munus apud Reges Anglo-Saxones. Vide Curopalat. p.
5. Aimoinum, locô supra citatô, Sigebertum ad Ann. 637. Bignonium in Marculf. l. 1. c. 25. Gregor. Turonens. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. etc. Adde Salmas. ad Vopisc. in Aureliano, c. 36. ubi Ρ῾αιφενδαρίους, a recentioribus Graecis dictos ait, quos Apocrisiarios, h. e. τῶ ἀποκρίςεων μηνυτὰς, item Ἀςηκρήτας, quos Vopiscus Notarios secretorum vocat, quoque appellârunt. Vide eundem in Vita Carini. Sed et in Romana Curia, Referendarius est Praelaturae munus, ad quod lites et causas in signatura Iustitiae et Gratiae coram Sanctissimo referre spectat, et ideo, utriusque Signatuturae Referendarii huiusmodi Praelati appellantur, qui ab Alexandro VI. instituti, ac multis privilegiis muniti sunt; inter quos XII. antiquiores Votantes appellantur, quia illi soli in Signatura dant vota, et in partate votorum Cardinalis iPraefectus Iustitiae Signaturae dare potest suum votum ---- In Signatura autem Gratiae, quae --- semper coram Papa habetur, ibi nullus habet votum etc. uti habet Dominic. Macer in Hierolex. ubi etiam quaedam subiieit de Referendarii dignitate, in Ecclesia Constantinopolitana, item apud Longobardorum Reges, apud quos oblatione annuli, Referendarii dignitatem consuevisse conferri, narrat Auctor Vitae S. Boniti Episc. etc. In Aula Francorum Regum, qui hôc nomine illustres fuêre, recen sentur Carolo du Fresne isti: S. Bonitus, Referendarius Sigeberti Regis, Siggo, Theutarius, sub eod. Marcus,sub Chilperico Rege, Flavius, Licerius, sub Guntranno: Charimeres, sub Sigeberto fil. Childeberti; ut et Gallomagnus: Otho, Referendarius Childeberti
Austrasiae Regis, Baudinus, Chlotarii, ut et Charigistus: Boso: S. Audoenus, Dagoberti: Faramundus: Adoindus, seu Dudo vel Audoenus, eiusdem: H. Rotbertus, summus Palatii Referendarius: Chrodegangus, Caroli M. Stephanus Philippi I. qui plerumque Abbates, Episcopique facti. Sed et in veteri Placito, sub Chlodovaeo III. inter alios memorantur Referendarii, scil. Wlfolaicus, Aiglas, Chrodeberchtus et Waldrannus; edidit illud Ioannes Mabillonius, SS. Ord. S. Benedicti tomô IV. unde, aliam ac diversam plane fuisse Referendariorum dignitatem, a Custode annuli Regii, eruit Car. du Fresne praefatus. Verum sicut tres Praetorio Praefectos creavit simul Commodus, uni tamen solum pugionem suum credidit, pignus Imperii, uti diximus supra, in voce Pugio: ita plures potuêre esse Referendarii, quorum unus tamen annulum Regium haberet. At Referendarii Curiae, apud Senatorem passim, eidem memoratum, dicuntur, qui extra ordinem referebantur a Principe in Album Curiae et Senatoriâ dignitate hôc pactô donabantur. Vide quoque Cassiodorum, Var. l. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • referendarius — /refarender(i)yas/ An officer by whom the order of causes was laid before the Roman emperor, the desires or petitioners made known, and answers returned to them …   Black's law dictionary

  • referendarius — A Roman officer who laid the causes of petitioners before the emperor …   Ballentine's law dictionary

  • référendaire — [ referɑ̃dɛr ] n. m. • 1310; bas lat. referendarius, de referre « faire un rapport » 1 ♦ Hist. Nom de divers officiers de chancellerie. Grand référendaire (du Sénat impérial, de la Chambre des pairs),ayant la garde du sceau et des archives. ♢ Adj …   Encyclopédie Universelle

  • Referendary — is the English form or rendering of a number of administrative positions, of various rank, in chanceries and other official organisations.ecular referendariesThe office of referendarius (plural referendarii ; Latin from refero , to inform)… …   Wikipedia

  • Referendar — Praktikant; Hospitant; Volontär; Trainee * * * Re|fe|ren|dar [referɛn da:ɐ̯], der; s, e, Re|fe|ren|da|rin [referɛn da:rɪn], die; , nen: Anwärter, Anwärterin auf die höhere Beamtenlaufbahn nach der ersten Staatsprüfung: er ist Referendar in Köln;… …   Universal-Lexikon

  • Christoph Ignaz Abele — Christoph Ignaz Abele, seit 1665 mit dem Prädikat von und zu Lilienberg, 1684 Graf (* 1627 in Wien; † 12. Oktober 1685 ebenda) war ein österreichischer Rechtsgelehrter und Hofbeamter. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Schriften 3 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • Secretario judicial — El secretario judicial, o simplemente secretario, es un funcionario público integrante de ciertos sistemas judiciales que, entre otras funciones, actúan como ministros de fe pública en los tribunales. Contenido 1 Antecedentes 2 Historia 2.1… …   Wikipedia Español

  • Urban [1] — Urban, I. Heilige: 1) St. U., geb. zu Anfang des 4. Jahrh., aus vornehmer Familie, widmete sich dem geistlichen Stand u. wurde Bischof von Andomatunum (jetzt Langres); er machte sich um die kirchlichen Angelegenheiten sehr verdient u. st. 376.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Reichsbeamte, der — Der Reichsbeamte, des n, plur. die n, ein Beamter, welcher einem ganzen Reiche und dessen Oberhaupte zu gewissen Diensten höherer Art verpflichtet ist. So wurden ehedem in Pohlen der Krongroß Secretär, der Krongroß Referendarīus, der Krongroß… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • referendario — (del lat. «referendarĭus») 1 m. Refrendario. 2 (ant.) Se aplica al que refiere (relata) algo. * * * referendario. (Del lat. referendarĭus). m. Hombre que refrenda un documento, refrendario. || 2. ant. Hombre que refiere o relata algunas cosas …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”